라틴어 문장 검색

a sexto decimo igitur coepta in quartum decimum desinunt, quo solo fieri ante consueverant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 23:3)
Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 15:1)
Ac, ne in solo virili sexu aestimes inter servos extitisse virtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile, nec quo utilius rei publicae in ulla nobilitate repperias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 35:1)
Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:1)
Habes, ut opinor, adsertum non esse fastidio despiciendum servile nomen, cum et Iovem tetigerit cura de servo et multos ex his fideles providos fortes, philosophos etiam, extitisse constiterit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 46:1)
Eandem alii Proserpinam credunt, porcaque ei rem divinam fieri, qui segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 23:2)
et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:3)
quod semper in plenilunio, id est medio mense, fieri solet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:2)
feriis autem vim cuiquam fieri piaculare est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:3)
ideo tunc vitantur nuptiae, in quibus vis fieri virgini videtur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:4)
Adiciendo enim salubri ostendit avertendi morbi gratia tantummodo, non etiam ob lucrum purgandae lanae causa, fieri concessum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:3)
verum, quod Mantuanum nostrum ad singula, cum de divinis sermo est, testem citatis, gratiosius est quam ut iudicio fieri putetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 2:3)
Illic hoc fieri temptatum est, ut Agathonis victoria celebraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:1)
Dicente adhuc Symmacho et, ut videbatur, plura dicturo intercedens Avienus, ut fieri in sermonibus convivalibus solet:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 14:1)
Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION