라틴어 문장 검색

Et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini.
(불가타 성경, 하까이서, 1장12)
Et respondit Aggaeus et dixit: “ Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt.
(불가타 성경, 하까이서, 2장14)
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini,
(불가타 성경, 하까이서, 2장15)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장17)
Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장3)
Et dixit ad me: "Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장3)
Et Bethel miserat Sarasar et Regemmelech et viros, qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini,
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장2)
et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장10)
Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장12)
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장17)
et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: "Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego".
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장21)
Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장22)
Et dicent duces Iudae in corde suo: "Robur habitantium Ierusalem est in Domino exercituum, Deo eorum".
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장5)
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장5)
Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION