라틴어 문장 검색

praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:2)
hinc huc iit, hinc nusquam abiit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 244)
Hinc patriæ poditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:4)
hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:1)
hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:19)
Hinc causae irarum, bella hinc, fatalia bella, Atque acies letho intentae, volucrumque virumque Commissae strages, confusaque mortis imago.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:2)
In hac clamosa hinc [0491D] et hinc contentione milites Darsiani, qui in montis cacumine et eminentiore arce erant, cornibus fortiter insonuerunt, quatenus Turci qui in civitate erant et turrium praesidiis, et adhuc in summo diluculo stertebant, evigilantes, ad auxilium sociis exsurgerent, sicque immissis Christianis resistere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:2)
Cum hae contentiones, insidiae, quotidianae incursiones, gravissimae caedes jam fere per annum hinc [0671D] et hinc fierent, et Boemundi exercitus diutinae obsidionis taedio gravaretur, plurimi subtraherentur, navalisque collectio attenuata prae panis et caeterarum rerum inopia in Italiam navigasset;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 86:1)
hinc Mulciber ignes sparserat, hinc victa proruperat obice Nereus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:23)
habet hinc patrem maritus, habet hinc puella matrem geminaque parte ductum Caesareum flumineo stemma recurrit ortu.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:6)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
hinc publica commoda suadent, hinc metus invidiae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:114)
hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes munerum redimi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장8)
quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 1:2)
hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos, inde circumfusas auxiliorum manus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION