라틴어 문장 검색

hocine est in commune honores vocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 439:1)
Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valitudine, et sanitatem suam patitur, deum nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 4:1)
sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 2:2)
ut rivorum inductionem sic accipiamus, per fossam vel pratum purgatum deducere, id est emittere, quoniam cautum in libris sacris est "feriis denicalibus aquam in pratum ducere nisi le- gitimam non licet, ceteris feriis omnes aquas licet deducere". ergo hic, ut aliquibus videtur, 'deducere' purgare est et sordes emittere, quae praecludant aquam, ideo quia a pontificibus, ut novum fieri non permittitur feriis, ita vetus purgari permittitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2709)
licet Varro Musas, Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere linguae suae obtinuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 100:2)
Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo licent !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 44:1)
licet totum classe orientem trahat, licet metuentibus explicet inutilem numerum:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:12)
Licetne inforare, si incomitiare non licet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 135)
quo licet jam terrenis careret contagiis, incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam reservabat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:8)
"licet Lacrimare plebi, regi honeste non licet."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:31)
Cui plus licet quam par est plus vult quam licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:3)
Nunc quoque, tela licet paveant victoris iniqui, Nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:16)
Multa in homine, Demea, Signa insunt ex quibus coniectura facile fit, Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere, Hoc licet impune facere huic, illi non licet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 363)
Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:3)
quaedam quae licent, tempore et loco mutato non licent.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 16:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION