라틴어 문장 검색

ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probarm, quam in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 1:2)
iste sane adroganter quod commodum fuit respondit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:2)
' servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:2)
' quid ad haec respondeam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 1:3)
certos mihi finis terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo prospicere possis quibus de rebus auditurus sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 1:5)
profecto, si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:6)
dici vix potest quam multa sint quae respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem extremam necessario devenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:8)
respondisti statim:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 1:5)
Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:4)
ac si tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non posses:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:1)
si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 3:2)
quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 3:2)
sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:4)
video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 2:3)
qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION