라틴어 문장 검색

non levi defuncturum poena qui non restituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 298:2)
eo minus sibi cessandum ratus, quo illi segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 470:1)
simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 50:1)
postero die cum equitatu in Magnos - ita vocant - Campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 89:2)
forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi praesidio, oppressuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 102:2)
Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portum - Rusucmona Afri vocant - classem adpulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 117:2)
speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 123:1)
deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 140:1)
mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 284:1)
vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus - ea levis armatura erat - complevit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 438:1)
pars exercitus cum omni equitatu Saturnalibus primis agmen adgressa Numidarum levi certamine fudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 486:1)
quam vereor ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 600:2)
diviso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum pergit ut, dum Philocles subeundo muros et comminanda oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piraeum levi cum praesidio relictum expugnandi facultas esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 292:1)
nec Philippus segnius - iam enim in Macedoniam pervenerat - adparabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 313:2)
Aetolos, Acarnanas, Macedonas, eiusdem linguae homines, leves ad tempus ortae causae diiungunt coniunguntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 331:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION