라틴어 문장 검색

et ex praecepto Patrum L. Aquinium haruspicem in senatum venire iussum religionum requirendarum gratia dixisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 22:2)
sed lege Hortensia effectum ut fastae essent, uti rustici, qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites conponerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:3)
qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 31:2)
Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:1)
Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:2)
Fertur autem in carminibus Marcii vatis, cuius duo volumina inlata sunt in senatum, inventum esse ita scriptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:1)
Ex hoc carmine cum procurandi gratia dies unus rebus divinis impensus esset, postea senatus consultum factum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:1)
Ex placita iam vos lege convenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 25:2)
Recepissem te, nisi anguste sederem, simul et illum respuens et in novum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:2)
Idem Cicero alias facilitatem Caesaris in adlegendo senatu inrisit palam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 11:1)
Et cum M. Lepidus in senatu dixisset, patribus conscriptis Tullius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:4)
Mox eidem obiecit quod ad contrahendum matrimonium legibus non paruisset.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:4)
Et hoc est quod in primo et secundo de legibus non inutile viris esse decernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 5:4)
unde et sanctae leges, quae non debeant poenae sanctione corrumpi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:6)
Hoc loco non alienum videtur de conditione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod, cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION