라틴어 문장 검색

Atque alia quidem quae reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt, sed enim hoc, in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 3:1)
Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam esse dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 6:1)
Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 1:1)
Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 3:1)
Inlatebrant verbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 4:2)
Subnixo animo quasi et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:2)
Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est fruniscor quam fruor, et ut fatiscor a fateor, ita fruniscor factum est a fruor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 7:1)
Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 9:1)
Copiantur verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:2)
in Duodecim autem Tabulis verbum hoc ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 11:2)
set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 12:4)
Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo, sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 20:2)
sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:3)
Cominius, inquit, qua ascenderat, descendit atque verba Gallis dedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:1)
Verba Cominium dedisse Gallis dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION