라틴어 문장 검색

quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut spectatorem comitiorum se praeberet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 382:1)
ibi cum consedisset, sedeo inquit miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 83:1)
cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia volgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 246:1)
duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat,biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 263:1)
inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraculum aditurus Delphos ascendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 257:1)
inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos ascendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 274:4)
inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 151:1)
quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 327:1)
consurrexit consul iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium considere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 74:1)
antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes ascendebamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 238:4)
ordine omne, uti quicque actum est, dum apud hostis sedimus, edissertavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 186)
dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 426)
verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier, ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2139)
pervigilat noctes totas, tum autem interdius quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 128)
novi omnes, scio fures esse hic complures, qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 911)

SEARCH

MENU NAVIGATION