라틴어 문장 검색

est mala, confiteor, sed te bona fiet agente, lenia pro misera fac modo verba fuga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 227)
at labor illius nostro leviorque minorque est, si modo non verum nomina magna premunt, ille est in Pontum Pelia mittente profectus, qui vix Thessaliae fine timendus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 411)
quo libet in numero me, Messaline, repone, sim modo pars vestrae non aliena domus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 735)
nam modo vos animo dulces reminiscor, amici, nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 817)
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 918)
di tibi dent annos, a te nam cetera sumes, sint modo virtuti tempora longa tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 120)
hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, sufficiet nostris si modo vita malis, imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas, abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 126)
iam prope depositum, certe iam frigidus aeger, servatus per te, si modo servor, ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 219)
adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti subdita montanae brachia Dalmatiae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 236)
turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, vulgus amicitias utilitate probat, cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum, et cum fortuna statque caditque fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 32)
saepe tuas venit factum modo carmen ad auris et nova iudicio subdita Musa tuo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 46)
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)
ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis, aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit, nescio quid certe sentit abesse sui, utque loqui multum de me praesente solebas, nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 513)
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, si modo permittas dicere vera, pudet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 22)
tu modo si quid agi sperabis posse precando, quos colis, exora supplice voce deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 89)

SEARCH

MENU NAVIGATION