라틴어 문장 검색

quod, inquam, accidens causae per se, non accidens communiter.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:2)
Oportet ergo, quod causetur a forma aliqua, quae est forma ordinis et regula vitae inferiorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:6)
(17) Item, Augustinus dicit, quod inferiorum sufficit dicere voluntatem Dei esse causam, quia omnia fiunt vel deo volente vel Deo permittente;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 19:1)
(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 2:1)
Cuius causam optime assignat Ptolemaeus in Quadripartito, dicens, quod virtutes stellarum per aliud et per accidens fiunt in inferioribus, per aliud quidem, quia per sphaeram activorum et passivorum, per quorum qualitates activas et passivas inhaerent inferioribus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:18)
concedimus enim, quod hoc modo esse habet.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 8:2)
(2) Et hoc modo secundam rationem concedimus, quod quae sunt, mensurantur periodo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 9:1)
(3,4) Ad id autem quod tertio obicitur et quarto, dicimus, quod inferiora quidem nata sunt oboedire superioribus, sed inferius et superius dupliciter referuntur ad invicem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:1)
Si enim relatio fiat per unam et simplicem formam, quam dat superior et accipit inferior motor, verum est, quod superiori movente de necessitate movetur inferior;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:2)
Si autem inferior motor sit in forma una, quam non accipit a superiori, sed refertur ad ipsum sicut directus ab ipso et instrumentum eius, nihil prohibet, quin per contrarium suae formae vel aliam dispositionem ad aliud inclinantem impediatur, ita quod a superiori motum non suscipit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:4)
Propter quod Ptolemaeus dicit, quod sapiens homo dominatur astris;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:8)
ubi dicit Commentator, quod si effectus circuli caelestis minorando humores corpora disponit ad quartanam, sapiens medicus hoc praevidens per calida et humida corpora disponit ad sanguinem et tunc excluso effectu caelesti quartana non inducitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:9)
1. Ad id quod obicitur ulterius, respondendum est, quod hoc modo ad fatum referuntur operationes virtutum vegetabilium et sensibilium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:1)
Propter quod etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae leprosus factus est, et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum rubicundorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:5)
Et hoc est quod dicit Messehallach, quod caelestis effectus, quem ille alatir vocat, iuvatur a sapiente astronomo, sicut in producendis terraenascentibus iuvatur aratione et seminatione.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION