라틴어 문장 검색

Epicurus quoque iudicat eum qui virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas, quae ex virtute est, non ipsa virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:2)
deteriorem fieri tempestate ac procella, quia non possit id, quod proposuit, efficere nec tenere cursum suum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 31:2)
Huic enim propositum est in vita agenda non utique, quod temptat, efficere, sed omnia recte facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 32:2)
" inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:2)
Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 40:9)
Utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcavit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:7)
Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:3)
Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala incidere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 29:3)
" Essent malum, ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 33:2)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Quaeris, Vlixes ubi erraverit, potius quam efficias, ne nos semper erremus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:1)
Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:2)
Quae res effecit, ut firmitatem animi sui quaerat, quam videlicet ad ea, quae timeri posse putabat, exercuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:2)
summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 14:2)
qui occidit, consequitur occisum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION