라틴어 문장 검색

Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장9)
Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat.
(불가타 성경, 말라키서, 2장5)
Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
(불가타 성경, 말라키서, 3장1)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장3)
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장18)
et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장22)
et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram; vos autem ne timueritis eos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장22)
Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장53)
Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장10)
et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장40)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장55)
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장57)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장61)
Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장21)
Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION