라틴어 문장 검색

illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 311:4)
porro, qui scierit, quid pars adversa, quid nostra habeat valentissimum, facile iudicabit, quibus maxime rebus vel occurrendum sit vel instandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 340:3)
Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 16:1)
nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec sine causa dictum est, facilius quam lacrimas inarescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 45:5)
omnia tamen tolerabilia iis, quibus actionem mutare facile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 60:1)
Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:2)
quod quidem nobis volentibus facile continget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 103:3)
minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, facilius, quod quam quod adiici possit, invenient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 114:2)
unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 144:3)
stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 180:1)
hoc genus dicti consequens vocant quidam, atque illi simile, quod Cicero Curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prooemium habere dixit, quia ista natura sequi et videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 185:1)
nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 200:2)
adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 205:1)
quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 237:2)
nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION