라틴어 문장 검색

Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 2:1)
Itaque prudentissimus quisque cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno parva constare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:4)
Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 9:4)
Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:4)
Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:2)
Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:3)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
" Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:7)
Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novimus, illa, ad quae transituri sumus, nescimus, qualia sint, et horremus ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:5)
Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:3)
Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:1)
In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 12:2)
At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 20:1)
Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION