라틴어 문장 검색

concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)
"nos tantum portare negas, nos, diva, gravaris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권134)
sibi quisque superbus ire cupit, pontoque negant descendere mixti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권198)
"semel his in sedibus illum, dum mea nescio quo spondentur foedera pacto, respexi non sponte, soror, turbata repente omnia cernebam, subitusque intercidit ignis, meque sequebatur rabido clamore reposcens mater Atyn."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권281)
- et poscentem hastas mediaque in morte negantem exspirare trahunt, summique in margine campi effultum gemina latera inclinantia parma ponunt, ac saevi rediturum ad proelia Martis promittunt flentes, sed et ipse recedere caelum ingentesque animos extremo frigore labi sensit, et innixus terrae
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권331)
stat cuneo defixa acies, hostique cruento dant animas et terga negant 1:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권301)
cecidit laxata casside vultus, aegraque per trepidos exspirat gratia visus, et prensis concussa comis ter colla quaterque stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis, ibat purpureus niveo de pectore sanguis, tandem haec singultu verba incidente profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권379)
"veniat pactumque hic computet annum, Cadmeosque lares exsul patriasque salutet infelix tenebras;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권254)
"cadat generis quicumque novissimus exstat viperei, datur hoc tantum victoria pacto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권272)
"sic annua pacta fidemque poscimus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권191)
"illic quoque pacta reposcam, si modo Agenorei stat Gnosia iudicis urna, qua reges punire datur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권308)
"quid sceptra negata poscis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권153)
"ardebis lacrimasque feres, quas ferre negatum regibus, aeternumque tuo famulata sepulcro durabit deserta fides, festisque dolorum natus erit, parvoque torum Polynice fovebo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권165)
"tibine iste negavit oranti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권194)
Negata est magnis sceleribus semper fides.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N5)

SEARCH

MENU NAVIGATION