라틴어 문장 검색

si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos, populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 543:1)
ita fusi retro ad Saxa Rubra - ibi castra habebant - pacem supplices petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 553:1)
urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campania frumento et, postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum fuerat prolato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 577:1)
paci externae confestim continuatur discordia domi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:1)
extremo anno pacis aliquid fuit sed, ut semper alias, sollicitae certamine patrum et plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 690:1)
quorum admiratione coactus Porsenna pacis condiciones ferre bellum omisit acceptis obsidibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha14)
Aequi a Q. Fabio - is eo cum exercitu venerat - pacem petiere, inritamque ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 9:1)
Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 12:2)
qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 13:1)
pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 22:2)
his avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba implebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:3)
inde paulatim seu pace deum impetrata seu graviore tempore anni iam circumacto defuncta morbis corpora salubriora esse incipere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 83:1)
pace parta instare tribuni patribus ut P. Valeri fidem exsolverent, instare C. Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret, agi de lege sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 208:1)
et vos - C. Claudi pace et P. Valeri mortui loquar - prius in clivum Capitolinum signa intulistis quam hos hostes de foro tolleretis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 214:1)
eodem anno Aequis pax est petentibus data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION