라틴어 문장 검색

quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur - quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet - , certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:6)
nam sine hac arte quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 93:2)
qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:2)
res enim fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:19)
Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:8)
cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 16:2)
Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille veri investigandi cupidus nullo modo ferre potuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 28:1)
quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 35:6)
facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, coniungi debuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 55:7)
Neutrum vero, inquit ille.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 60:3)
quibus natura iure responderit non esse verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei gerendae peti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 64:2)
sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur, ut illa, e quibus haec nata sunt, vera esse non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 73:4)
ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 74:2)
Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum valitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit valere, sed quia sit non nihilo aestimandum - neque tamen pluris [quam] illis videtur, qui illud non dubitant bonum dicere - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 85:1)
teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens sit, non posse esse verum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION