라틴어 문장 검색

ad hoc nemo , quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 48:1)
quis denique in ipsa, quam maxime plerique praecipiunt, rei publicae administratione versatus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 59:2)
nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:1)
nam quae potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 80:1)
iuris quoque civilis necessaria huic viro scientia est et morum ac religionum eius rei publicae, quam capesset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:1)
nam qualis esse suasor in consiliis publicis privatisve poterit tot rerum, quibus praecipue civitas continetur, ignarus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:2)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit, ut nullo neque publico neque privato duci possit officio, ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 116:2)
quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 117:1)
sed hoc aut primae aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 160:2)
non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet eius Platonem fuisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:1)
Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장1)
Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum ibique mihi multa advorsa fuere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장7)
Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장1)
sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION