라틴어 문장 검색

Mira utrique probitas, constantia salva, decorus habitus, os Latinum, vox virilis, tenax memoria, magnum ingenium, iudicium aequale;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 2:1)
Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:1)
Egit uterque pro se, egit autem carptim et κατα` κεφάλαιον, quo genere veritas statim ostenditur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:5)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
Utramque colui utramque dilexi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 10:1)
Nec desunt qui utrique nostrum praeferantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 5:2)
Nam tantum utraque lingua valet, ut ea magis videatur excellere, qua cum maxime loquitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 4:2)
Licet etiam utramque in partem - ut soles - disputes, ex altera tamen fortius, ne me suspensum incertumque dimittas, cum mihi consulendi causa fuerit, ut dubitare desinerem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 16:1)
Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 3 2:1)
Iucundum utrumque per iocum ludumque fluitantibus, ut flexerint cursum, laborem otio otium labore variare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:1)
quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit - utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 13:3)
Hae mihi causae utrique quae desunt astruendi ob ea quae supersunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:6)
Reprehendis quod iusserit, addis etiam melius rectiusque Frontinum, quod vetuerit omnino monumentum sibi fieri, meque ad extremum quid de utroque sentiam consulis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 1:3)
Utrumque dilexi, miratus sum magis quem tu reprehendis, atque ita miratus ut non putarem satis umquam posse laudari, cuius nunc mihi subeunda defensio est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 2:1)
Meo quidem iudicio neuter culpandus, quorum uterque ad gloriam pari cupiditate, diverso itinere contendit, alter dum expetit debitos titulos, alter dum mavult videri contempsisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION