라틴어 문장 검색

Sic rex ab obsidione Rames et manu Sarracenorum elapsus, venit Assur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:9)
- Quomodo cives Jerusalem propter fugam Baldewini regis conterriti, consolationem receperint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 13:2)
Interea rex Baldewinus hoc triduo Assur resedit ut audiret eventum rerum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:1)
Coeperunt enim adeo omnium corda metu fluxa deficere, ut noctu et in enebris a civitate recedere pararent, nisi Gutmanus quidam ortus de Brussela, qui vix evaserat, plurimum eis consolationis attulisset et saepius admonuisset ne facile a civitate recederent, donec intelligerent si rex Baldewinus adhuc superesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:3)
Tandem post paululum, fama allata est regem [0629B] adhuc esse incolumen:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:4)
- Ubi, Conrado stabulario carcerato, Babylonii Japhet civitatem et Baldewini regis uxorem obsidione terruerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 15:2)
Caput vero Gerbodonis et ejus crura pretioso ostro calceata et induta amputantes, defensoribus urbis ostenderunt, asserentes regis esse Baldewini, eo quod similis ejus esset:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:2)
et ideo eos ab urbe exire, et in potestatem regis Babyloniae sanis membris et vita incolumi venire plurimum arctabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:3)
Christiani vero arbitrantes verum, et regis caput et crura procul ostentari, nimia desperatione correpti sunt cum omnibus rebus suis egredi, sibi invicem consulentes, et sic navigio liberari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:4)
Erat his diebus regina et uxor Baldewini in ipsa civitate Japhet, quae etiam terroribus attonita et dolore mortis dilectissimi regis, pariter fugam cum caeteris meditabatur inire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:5)
- Baldewinus rex navigio applicans Japhet, cum gaudio suscipitur a civibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 17:2)
Verum dehinc septem diebus evolutis, rex ab Assur exiens, navem, quae dicitur buza, ascendit, et cum eo Godericus pirata de regno Anglia, ac vexillo hastae praefixo et elato in aere ad radios solis usque Japhet cum paucis navigavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:1)
ut hoc ejus signo cives Christiani recognito, fiduciam vitae regis haberent, et non facile hostium minis pavefacti, turpiter diffugium facerent, aut urbem reddere cogerentur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:2)
Sarraceni autem viso ejus signo et recognito, ea pars, quae navigio urbem cingebat, illi in galeis viginti et carinis tredecim, [0630A] quas vulgo appellant Cazh, occurrerunt volentes buzam regis coronare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:4)
Sed Dei auxilio, undis maris illis ex adverso tumescentibus ac reluctantibus, buza autem regis facili et agili cursu inter procellas labente ac volitante, in portu Joppe, delusis hostibus, subito adfuit, sex ex Sarracenis in arcu suo e navicula percussis ac vulneratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION