라틴어 문장 검색

quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita ab inimicis volgare, ut, ni simularent aliquem sibi timorem absente conlega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 374:2)
ubi quidem conlega venisset, non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 375:1)
moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 377:1)
Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 386:1)
consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 390:1)
Laevinus Campanos, iure iurando a Flacco adactos, quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 395:1)
De re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 397:1)
his senatus consultis perfectis sortiti provincias consules.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 413:1)
hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 417:1)
postulatum a consulibus est ut de permutandis provinciis senatum consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 418:1)
Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 418:2)
deprecari senatus praeiudicium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 420:1)
ita senatus, cum quid placeret magis ostendisset quam decresset, dimittitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 421:1)
permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt, in gratiam publicam avertentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 424:1)
si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 430:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION