라틴어 문장 검색

Imo (callidissimo consilio usus) fore providebat ut, licet bellum actu prosequeretur, tamen regem Angliae in opinione persisturum, eum illud solum agere ut gladium in manu ostentaret quo contrariae partis pertinaciam ad pacem recipiendam inflecteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:31)
Quod si rex praeterita ducis merita oblivioni mandasset, sciebat tamen regem qua erat prudentia provide consulturum et solide reputaturum quantum eius et securitatis et famae, tam apud exteros quam apud populum suum, interesset non pati ut Britanni (veteres Angliae foederati) a Gallia absorberentur, utque tot portus commodi et oppida maritima munita imperio tam potentis regis vicini, et inimici tot per saecula inveterati, adiicerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 4:3)
Haec quemadmodum acta essent Urswicus regi retulit, ea tamen adhibita moderatione ac si tractatus pacis pro re desperata minime haberi deberet, sed tantum horam magis propitiam praestolaretur donec malleus incudem saepius percussisset atque Britannos et eorum sequaces emmolivisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:6)
Interea rex Gallus Britanniam cum magnis copiis invasit et urbem Nantiae arcta obsidione cinxit, atque, ut princeps non magni certe iudicii sed tamen qui simulationum artes in sinu patris optime perdidicerat, quo magis bello instabat eo magis tractatum pacis urgebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:8)
Rex petitioni eius minime annuit (aut saltem ita credi voluit), eique pro imperio suo iniunxit ut nihil moveret, eo quod rex in iacturam honoris sui fieri putaret durante tractatu pacis auxilia summittere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:2)
Attamen baro iste (aut impetu effraeni, aut opinione temeraria regem clam ei rei favere quam tamen palam agnoscere refugiebat) secreto in Vectam insulam traiecit, quius erat praefectus, et copias electas ad numerum quadringentorum virorum coegit, et cum illis in Britanniam perrexit easque copiis ducis adiunxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:3)
Cui nuncio etsi rex Galliae non prorsus fidem adhiberet, tamen cum serenitate quadam regi respondit sibique satisfactum esse de ea re significavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:7)
Neque tamen rex in universo hoc pacis negotio tractando credulitate mera peccaret (ut vulgo ei imputabatur), verum error eius ortum habuit non tam ex facilitate credendi, quam ex copiis alterius partis (quod ante innuimus) male mensuratis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:11)
Itaque, cum rem haud parvae morae futuram putaret, eius morae usuram et fructum ad se et res suas trahere destinabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:6)
14. "Atque ut iudicium vestrum melius de hoc negotio informetur, iussit ut nonnulla apud vos proponerem de personis quae in hoc negotio intercedunt, nonnulla autem de negotii consequentiis quatenus in hoc regnum reflectere possint, nonnulla denique ex exmeplo eius in genere, neque tamen in alteram partem concludendo aut iudicium faciendo donec celsitudo sua fidele et politicum consilium vestrum de hac re intellexerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 14:1)
17. "Sed utcunque istae res, celsitudinem suam, si privatam personam tantum gereret devincere possent, satis tamen novit superiorem illam obligationem, quae se ad illa procuranda quae subditis suis praesidio et commodo esse possint obstringit, se itidem inferiore hoc obligationis genere exsolvere, nisi forte hoc sibi relinquat, ut si ad bellum celsutudo sua compulsa sit, illud sine acerbitate aut ambitione prosequatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 17:1)
Quod si regi Gallo in animo sit (vel licet non fuerit, tamen si sponte secuturum sit) ut Britanniam in provinciae formam constituat et coronae Franciae eam reuniat, tum digna est res quae magna cum sollicitudine et anxio iudicio perpendatur, quantum scilicet haec innovatio Angliae intersit, tam propter insigne regni Francie augmentum (amplissima adiecta regione quae in oras maris nostri per tractum non parvum porrigitur) quam quod inde privetur haec natio et nudetur tam firmis et fidelibus foederatis quales Britones se semper praestiterunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 18:3)
Tum enim fore ut regnum hoc nostrum, cum olim etiam in continente potens esset primum territorio, postea affinitatibus, Burgundia scilicet et Britannia (quarum principes foederati nostri tantum erant, sed tamen foederati ex huius regni consiliis pendentes), altera iam nuper disiecta partim in augumentum potentiae Gallorum, partim Austriacorum, cedat, altera iam prope sit ut in Galliae potentiam coalescat, atque regnum hoc intra aquas salsas cohibeatur, cinctum maritimis provinciis potentissimorum monarchum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 18:4)
Etsi enim quae afferebat rex Gallus essent satis probabilia, tamen apud multitudinem impares semper sunt congressus argumentorum et suspicionum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:3)
Sed interim, ut copias Anglas sursum deorsum iactarent et defatigarent, eas levis armaturae equitibus adoriebantur et vexabant, in quibus certaminibus tamen plerunque detrimenta acceperunt, potissimum per sagittarios Anglorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION