라틴어 문장 검색

Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 37:3)
Considera tu itaque, an id bonum vocandum sit, quo deus ab homine vincitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 16:1)
ob hoc ipsum se suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 20:4)
Non dico, in his omnibus vincitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:11)
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:1)
Quid est aliud, quod tibi eripi doleas?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:1)
Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:8)
Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 7:4)
nemo ab altero potest vinci, nisi dum ascenditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 8:2)
Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:3)
Dies illi lucem infundit, nox eripit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:1)
sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:4)
nemo ex illo quicquam mihi eripuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 3:2)
Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:1)
Sapientem non vinci maerore, ceterum tangi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION