라틴어 문장 검색

lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, restituit regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida quae libera fuissent quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 670:1)
qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appellari voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 701:1)
L. Cornelius Scipio, qui cum Antiocho debellaverat, cognomine fratri exaequatus Asiaticus appellatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII Periocha5)
amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:1)
erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 164:1)
quorum praeda iam grave agmen trahens vix quinque milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod vetus appellant, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 183:2)
hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci vere, quod appellantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 210:3)
clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 477:1)
Romani victores ad vicum Maronitarum - Salen appellant - posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 510:1)
te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, videritis in acie eos, in cornu utroque - id enim roboris esse videbatur - locatos, pugnaveritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 607:1)
tribuni plebis appellati ab L. Scipione ita decreverunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 666:1)
tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum ne causam dicat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 668:3)
modo nebulonem, modo nugatorem appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 715:2)
P. Scipio Nasica tribunos appellavit orationemque habuit plenam veris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 735:1)
Mater adulescentem appellat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 95:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION