라틴어 문장 검색

liberi atque incolumes desiderate patriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 732:1)
ex milibus septem armatorum sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 736:1)
vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 17:1)
sed tutam habetis ac liberam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 25:1)
quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberae civitatis consilium est, senatus habendus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 28:1)
Marius contione advocata edicit ut frequentes cum coniugibus ac liberis obviam irent Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 81:1)
quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis quae audiebat interesset, amens metu per ego te inquit, fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda velis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 98:1)
quid illa turba tot liberorum servorumque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 103:1)
et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 257:1)
vetus miles tironi, liber voloni sese exaequari sineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 477:2)
at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 571:1)
dein libero spatio inter se ludificantes sine vulnere pugnam extrahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 635:2)
locrensibus iussu Hannibalis data pax ut liberi suis legibus viverent, urbs pateret Poenis, portus in potestate Locrensium esset, societas eo staret ut Poenus Locrensem Locrensisque Poenum pace ac bello iuvaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 14:2)
quae ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 47:2)
liberas aedis coniurati - et omnes forte militabant - imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION