라틴어 문장 검색

quarum unam omnes, vel ipsi quoque hebetes, sentiunt, alias occultior ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 13:2)
cui natura tamquam rationis capaci velle ac nolle contribuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:4)
Si quis autem (quia nihil inpatientius inperitia) rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec velit de qualitate tractare:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:1)
Ceterum longe alia potus alia ciborum ratio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:2)
Quod aeque in cibi varietate metuendum nulla similitudo, ratio nulla persuadet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 15:2)
ita et adpetentia, cum titillatur et crescit, rationis gubernaculo temperatur, si semel ceciderit, animal extinguitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:2)
Si ergo cibo vivimus et cibum adpetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 31:1)
Hoc utrum ita esse ratio persuadeat requiramus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:3)
Rationis plena gemina ista sententia, et altera pendet ex altera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:5)
Sed et haec ratio iuvat sententiae veritatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:1)
Si ergo levem pertulerint inpulsum vini, non accipiunt haec mala, sed incitant quibus aetatis ratione iam capti sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:3)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Sed si vis intellegere in generatione veram rationem caloris, considera viros longe diutius perseverare in generando quam mulieres in pariendo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:3)
Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:4)
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION