라틴어 문장 검색

Id accidere credo, vel quod ingeni specimen est quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:1)
deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posse recte non credi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:4)
viro bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:5)
Facultatum infirma- tione autem utetur, si aut vires aut animum aut copias aut opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini, aut non se tam apertum, ut id susciperet, quod occultare non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia contemneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 1:2)
Nec vero iam meo nomine abstinent et, credo, quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita atque otio conservatos putant, gravius etiam de nobis queruntur et amantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 9:2)
sed audisse te credo, Tubero, Platonem Socrate mortuo primum in Aegyptum discendi causa, post in Italiam et in Siciliam contendisse, ut Pythagorae inventa perdisceret, eumque et cum Archyta Tarentino et cum Timaeo Locro multum fuisse et Philoleo commentarios esse nanctum, cumque eo tempore in iis locis Pythagorae nomen vigeret, illum se et hominibus Pythagoreis et studiis illis dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 26:7)
Faciam, quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis utendum esse, si errorem velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo nomine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:2)
Credo, inquit, sed expediri, quae restant, vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:6)
Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:1)
praeter Arcadas et Atheniensis, qui, credo, timentes hoc interdictum iustitiae ne quando existeret, commenti sunt se de terra tamquam hos ex arvis musculos extitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 32:1)
Hic mihi (credo equidem ex hoc, quod eramus locuti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:3)
credo, sed ne desideratio quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:2)
volt, credo, se esse carum suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 93:3)
sed credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:5)
nec me solum ratio ac disputatio impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION