라틴어 문장 검색

egregieque nobis adolescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Graece quidem, sed hunc sensum, erubescis Caesarem timere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 32:3)
alteram Graeci πάθοσ vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 82:1)
quas φαντασίασ Graeci vocant, nos sane visiones appellemus, per quas imagines rerum ita repraesentantur animo, ut eas cernere oculis ac praesentes habere videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 102:4)
quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:2)
verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περι` γελοίου inscribitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 131:1)
ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos ἀττικισμο`σ ille reddens Athenarum saporem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 215:2)
nam schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:2)
Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 80:3)
hoc genus ἀντίστασισ Graece nominatur, comparativum nostri vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 176:4)
sed ea cum sit aut poenae aut , ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum refertur a Graecis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 180:1)
male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:2)
alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et et corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 252:1)
sic apud Graecos contendunt *λέων et *πανταλέων, cum scriptura dubia est, bona omnia *λέοντι an bona *πανταλέοντι relicta sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 254:1)
neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION