라틴어 문장 검색

haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:4)
Graeci autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:5)
haec enim fere sunt eius modi, quae Graeci πάθη appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:5)
nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:7)
multoque melius haec notata sunt verbis Latinis quam Graecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:5)
Graeci autem μανίαν unde appellent, non facile dixerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:9)
Graeci volunt illi quidem, sed parum valent verbo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:12)
non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:10)
Veri etiam simile illud est, qui sit temperans - quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:1)
sed haud scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines χρησίμουσ appellant, id est tantum modo utilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:2)
omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest ἀβλάβειαν;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:4)
hoc propemodum verbo Graeci omnem animi perturbationem appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:1)
haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:4)
tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:3)
Quoniam, quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION