라틴어 문장 검색

Ipse in intimis omnium rerum praesens est, haud suae creaturae auferens autonomiam, et etiam istud terrestribus realitatibus legitimam autonomiam praestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:3)
91. Sensus intimae coniunctionis cum reliquis naturae rebus germanus esse non potest, si eodem tempore in corde desunt lenitas, miseratio atque in homines sollicitudo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 122:1)
Logica est etiam interior eorum qui affirmant:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:3)
199. Censeri non potest empiricas scientias vitam, intimam essentiam omnium creaturarum ac totam realitatem omnibus ex partibus explanare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:1)
Non exsistunt systemata quae omnino dissolvant patefactionem ad bonum, veritatem et pulchritudinem, nec resistendi capacitatem quam Deus constanter alit imo ex hominum corde.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:3)
interioris cum seipso, solidalis cum aliis, naturalis cum cunctis creaturis viventibus ac spiritalis cum Deo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 269:3)
Nam haud possibile erit magnis rebus operam dare tantum quasdam per doctrinas, absque mystica quae nos animet, absque “interioribus motibus qui impellunt, dant rationem, animum addunt et sensum praebent personali et communi actioni”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:4)
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:1)
Non est vita minor, nec intensitas inferior, sed omnino contrarium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:2)
Pax interior personarum arte coniuncta est cum oecologiae cura et bono communi, quia cum authentice vivitur, ostenditur in aequo vitae genere, copulato cum capacitate admirandi quae ducit ad altiorem vitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:3)
Perfectum non est solum ab exteriore parte ad interiorem transire ut Dei actionem in anima detegamus, sed etiam Eum convenire in omnibus rebus, sicut docuit sanctus Bonaventura:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 296:3)
Non quod res finitae mundi revera sint divinae, sed quia homo mysticus experitur intimam conexionem exsistentem inter Deum et omnes creaturas, et sic “sentit res omnes esse Deum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:2)
Si montis cuiusdam altitudinem admiratur, nequit segregare hoc a Deo, et percipit hanc admirationem interiorem quam vivit in Domino ponendam esse:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:3)
“Materiam haud repudiat fides christiana nec corporis veritatem, cui immo intra liturgicum actum momentum tribuitur, ubi naturam intimam suam corpus humanum commonstrat veluti templi Spiritus eoque pervenit ut cum Domino Iesu coniungatur qui et ipse factus est in mundi salutem corpus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:11)
Spiritus, vinculum infinitum amoris, intime adest in corde universi animans et suscitans nova itinera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 302:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION