라틴어 문장 검색

modicus primo labor in imis collibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 258:1)
Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 271:1)
militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et assiduis laboribus confecta habere, nihil recusare tamen quo minus operam rei publicae dent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 346:1)
oppidanos, diem noctem eosdem tuentes moenia, non vulnera modo sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:3)
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 220:1)
hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 226:1)
itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 36:1)
inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 52:1)
Romanis in fossa complenda quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 136:1)
si quem id facere piget et otium urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 269:1)
quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 462:1)
vereri ne, si nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium vagando circumagatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 465:1)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 502:2)
movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 518:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION