라틴어 문장 검색

Pariter autem inpar numerus est, qui et ipse quidem paritatis naturam substantiamque sortitus est, sed in contraria divisione naturae numeri pariter paris obponitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 1:1)
deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 75:2)
si enim ponatur par numerus, potest in duo aequalia dividi, ut denarius dividitur in quinos, porro autem et per inaequalia, ut idem denarius in iij et vij, sed hoc modo, ut cum una pars fuerit divisionis par, alia quoque par inveniatur, et si una inpar, reliqua ab eius inparitate non discrepet, ut in eodem numero, qui est denarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia secundum antiquiorem modum divisio paris et inparis 1:4)
summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces, sed omnis ante se memoriae, omnium gentium cuilibet regum imperatorumve pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 382:1)
Si autem ipse, vel alius numerus par, dividatur in aequales, ut oconarius in iiij et iiij, et item per inaequales, ut idem octonarius in v et iij, in illa quidem divisione utraeque partes pares factae sunt, in hac utraque inpares extiterunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia secundum antiquiorem modum divisio paris et inparis 1:6)
Contrariae vero esse dicuntur hae species numerorum, id est pariter par et pariter inpar, quod in numero pariter inpari sola divisionem recipit maior extremitas, in illo vero solus minor terminus sectione solutus est, et quod in forma pariter paris numeri ab extremitatibus incipienti et usque ad media progredienti, quod continentur sub extremis terminis, idem est illi, quod continentur sub intra se positis summulis atque hoc idem usquedum ad duas medietates fuerit ventum in dispositionibus scilicet paribus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:10)
nunc ergo Iurensia si te remittunt iam monasteria, in quae libenter solitus escendere 1 iam caelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum vel patronorum seu sic sentiente concordia seu sic concordante sententia, illius quoque nomine exulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, manu Patiens, ambo iudicio, in quo fecit Euphronius quod conveniret non senectutis modo suae verum etiam dignitatis longaevitati, fecit et Patiens, vir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est civitati nostrae per sacerdotium, provinciae vero per civitatem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION