라틴어 문장 검색

regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa urbem, ad quam defendendam missa erat, per scelus possedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 351:1)
ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 446:1)
Aetoli - iam enim et quae per agros sparsa fuerat receperat se in castra - ut defensuri munimenta circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 485:1)
consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:1)
si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 90:2)
summa postulatorum consulis erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 110:2)
ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 244:2)
et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint quae nobis censerent utilia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:2)
Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis, contentum ait se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 251:1)
fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 253:1)
qui, si ex eodem foedere ac iure iurando, cuius nobis religionem iniciebat, rogemus eum, ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium, quo tueatur nos, sed ne quid respondeat quidem nobis sit inventurus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se adversus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuventutem hinc in Euboeam extrahere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 255:1)
num id postularet facere nos quod fieri non posset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 271:4)
postulare Boi ut laborantibus opem universi ferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 385:2)
itaque relicto duce castrisque dissipati per vicos, sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 398:2)
ceterum et socium audiri postulata verum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 424:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION