라틴어 문장 검색

Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, saepe datura, deis, et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua servant virginitate focos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 21)
illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro saepe recusanti corpora capta deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 28)
tempora Phoebea lauro cingetur " io " que miles " io " magna voce " triumphe " canet, ipse sono plausuque simul fremituque canente quadriiugos cernes saepe resistere equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 214)
- sustinet in nostro carmine saepe legi, nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, et de communi pars quoque nostra bono est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 47)
nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra, incolumis cum quo saepe locutus era.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 412)
di faciant ut saepe tua sit epistula dextra scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 75)
haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam mutatum curam deposuisse mei, innumeri montes inter me teque viaeque Summaque et campi nec freta pauca iacent, mille potest causis a te quae littera saepe missa sit in nostras rara venire manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 79)
saepe pater dixit " studium quid inutile temptas :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1010)
saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, quaeque nocet serpens, quae iuvat herba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1020)
saepe suos solitus recitare Propertius ignes, iure sodalicii, quo mihi iunctus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1022)
ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, saepe suo victor lenis in hoste fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 213)
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis, quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Getieis circumsonor armis multa prius pelago multaque passus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 32)
saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius se quoque in exemplis adnumerare solet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 49)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)
si numeres anno soles et nubila toto, invenies nitidum saepius esse diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 813)

SEARCH

MENU NAVIGATION