라틴어 문장 검색

eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, paene ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 233:2)
et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:3)
neque, si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 263:2)
nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 274:3)
est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 276:3)
atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leniores erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 291:4)
Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 300:1)
quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:2)
deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendet similitudine et adfectatione deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 317:4)
licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:2)
sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 349:5)
satis igitur hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 371:2)
his contraria magis gaudere brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 388:3)
An similibus Cicero usus est numeris exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:5)
summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos , dicendi legem putant, ut deteriora imitentur, (id enim est facilius) ac se abunde similes putent, si vitia magnorum consequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION