라틴어 문장 검색

subit succedit, ut cui deinde subibit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3711)
hic si omittamus antecedentium principum casus vel secutorum, solus iste peculiaris tuus Maximus maximo nobis ad ista documento poterit esse, qui quamquam in arcem praefectoriam patriciam consularemque intrepidus ascenderat eosque quos gesserat magistratus ceu recurrentibus orbitis inexpletus iteraverat, cum tamen venit omnibus viribus ad principalis apicis abruptum, quandam potestatis immensae vertiginem sub corona patiebatur nec sustinebat dominus esse, qui non sustinuerat esse sub domino.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 3:1)
Propterea enim maxime ab hominibus nimium durumque perversis nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent;
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 4:2)
si victus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae vos Macedones non sustinuistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 261:3)
discessere socii pro tristi nuntio tristiorem domum reportantes, quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 69:1)
voltum ipsius Hannibalis, armati exercitus sustinere nequivere, quem horret populus Romanus, tu sustinebis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 104:1)
Nam si foramen obstaculo aliquo occluderetur, obstaculum sustineret pondus aquae sibi perpendiculariter incumbentis, & fundum vasis sustineret pondus aquae reliquae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 46:2)
debebit pondus aquae in canalis crure ACca esse ad pondus aquae in crure altero QCcq ut 291 ad 290, eò quòd vis centrifuga ex circulari motu orta partem unam è ponderis partibus 291 sustinebit & detrahet, & pondus 290 in altero crure sustinebit partes reliquas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 32:5)
Mitto quod invidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 16:1)
vas sustinebit pondus aquae totius, non obstante effluxu, sed latus vasis de quo effluit non sustinebit pressionem illam omnem, quam sustineret si aqua non efflueret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 52:3)
Unde cum fundum vasis sustineat pondus aquae sibi perpendiculariter imminentis, reliquum est ut Globus etiam sustineat pondus aquae sibi perpendiculariter imminentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:3)
quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrum ornamenta fastigii, seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장11)
Fidelis autem deus, qui non permittet vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere, si iam ita conditi sumus, ut viribus liberi arbitrii universas temptationes sustinendo superare possimus?
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:8)
Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus poterant neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 28:1)
et hic 'subeunt' iuxta veteres dativo iunxit, cum alibi iuxta usum praesentem accusativo iunxerit, ut Aeneae subiit mucronem, sicut et 'succede' [veteres] dativo iunxerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1252)

SEARCH

MENU NAVIGATION