라틴어 문장 검색

aediles plebei Q. Catius et L. Porcius Licinus ex multaticio argento signa aenea ad Cereris dedere, et ludos pro temporis eius copia magnifice apparatos fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 95:2)
harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 158:1)
Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 187:1)
ita signa conlata pugnatumque totis copiis et, cum iam nox instaret, Marte aequo discessum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:4)
postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 191:1)
vestrae iis copiae inminutae sunt an illorum auctae?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 204:2)
signa inde canere iussit et copias educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 214:1)
ceterum, etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 271:1)
nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 271:2)
cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus - iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat - ducere ad hostem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 273:1)
per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 274:1)
postero die foedere accepta fides, dimissique ad copias adducendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 282:2)
nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit campo in summo patentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 288:1)
inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, mollioris ascensus viam inveniret, iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 298:1)
dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos vellet eligere Indibilem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 311:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION