라틴어 문장 검색

Verum rex Carolus, tum quod ius legatorum inviolatum servare volebat, tum conscius sibi quod in hoc negotio pacis ad regem Angliae collatus ipse simulationis palmam mereretur, severe edixit ne ulla fieret aut verbo aut facto in Anglos legatos, aut eorum comitatum et famulitium, contumelia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:5)
Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 47장1)
L. Scipionem, de quo agatur, ut quae in Hispania, quae in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, consulem et ab senatu dignum habitum cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 740:1)
nam cum pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi remotis arbitris multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex servis unus excepit, qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 38:1)
Legati Romam venientes rei gestae certitudinem adsequi non potuerunt, quia Paschalis pontifex et se ab huius facti communione cum magno episcoporum numero iureiurando purificavit et interfectores praedictorum hominum, quia de familia sancti Petri erant, summopere defendens mortuos velut maiestatis reos condemnabat, iure caesos pronuntiavit atque ob hoc cum praedictis, qui ad eum missi fuerant, legatis Iohannem
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 291:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION