라틴어 문장 검색

Postquam Heliam et Enoch interfecerit et ceteros in fide permanentes martyrio coronauerit, ad ultimum ueniet iudicium Dei super eum, sicut beatus Paulus scribit, dicens:
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:3)
Tradunt autem doctores, quod in monte Oliueti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:6)
Postea uero quam hanc poenitentiam expleuerint, quantum temporis spatium fiat, quousque Dominus ad iudicium ueniat, nullus est qui sciat, sed in dispositione Dei manet, qui ea hora seculum iudicabit, qua ante secula iudicandum esse prefixit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:8)
Tandem aliquando mihi venit in manus, liber ille quem De amicitia Tullius scripsit;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:5)
vel certe praecepto, aut lege humano generi imposita, in usum venerit;
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:12)
Et ut ad haec nostra tempora veniamus, multo certe felicius, Otto Romanae cardinalis Ecclesiae, ab amicissimo suo recessit Guidone, quam Iohannes suo adhaesit in tali schismate octoviano.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:49)
Sed hora iam praeteriit, et ad aliud nos negotium isti qui modo venerunt, sua, ut cernitis, importunitate compellunt.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:31)
Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:22)
sic, inquit, eum volo manere, donec veniam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:48)
alter a puero ad mediam aetatem dimissus mihi, et a me dilectus, per omnes amicitiae gradus, quousque talium potuit imperfectio, me cum ascendit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:16)
Acrius in uolucrem Iouialis fulminat ales, Cum plebem uolucrum uenientis disgregat horor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:30)
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors Nos omnes pacis conformi lege iugatas Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet, Sed pocius constans, congaudens, consona, concors, In nostram mentem ueniet nec uicta labore Cedere credatur citra preludia lucte, Vel tumido flatu perflare superbia mentem, Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:34)
Harum prima studet ut themo, preambulus axi Et quasi uenturi quedam prefacio currus, Prodeat, ut tanti sit pars primeua laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:1)
Quintilianus adest quadam sub imagine ueri Causarum uelans umbras, litesque nouellas Fingit et in litem cogit sine lite uenire.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:4)
Que cadit ascendens, elata perit, peritura Erigitur, promota ruit, ruitura tumescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION