라틴어 문장 검색

Aequum inter omnes cives ius sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 2:2)
Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 27:6)
Solon qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia notos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:2)
Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:5)
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:1)
Conditor ille iuris humani non natalibus nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:6)
Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 74:2)
Pariter sint, quae disponi solent, uno iure perfusa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 28:2)
His adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non video.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 65:2)
quaedam sunt sui iuris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:6)
Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 6:6)
Itaque dubitavi utrum differrem te, donec suus isti rei veniret locus, an ius tibi extra ordinem dicerem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 2:2)
Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:4)
O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas milite provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 30:1)
Quare aliqua aetas fuerit, quae translationis iure uteretur inverecunde ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION