라틴어 문장 검색

nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 217:2)
Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 285:1)
et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 530:1)
novam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 638:1)
iam primum omnem fere multitudinem civium ex civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit, thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 22:1)
non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 99:1)
Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem vivo patre appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 128:1)
frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem quam Petram appellant oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 268:1)
inde cognomen familiae inditum ut Annales appellarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 520:2)
acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, agros urere, donec ad praevalidam aliam urbem - Certimam appellant Celtiberi - pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 560:2)
tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 623:1)
Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 640:1)
et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque ut rex ab senatu appellaretur misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:3)
ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 286:1)
Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 189:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION