라틴어 문장 검색

nihil eum adversus suorum quemquam facturum neque eum se esse qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 280:2)
si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut firmare nobis potes et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo quibus emerita stipendia sint milites dimittantur, veteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 418:1)
eam deditionem oppidorum haud cum fide factam quidam auctores sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 587:1)
eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 617:1)
itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 665:1)
ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia quam sortitus esset in Histriam transisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 76:1)
auctores belli virgis caesi et securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 129:3)
simul venerant et ab rege Perseo oratores qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 217:1)
compertum tamen affirmaverunt legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 254:1)
nec Romanos offendi posse si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 287:2)
nemo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere illigemus, conscribendi est auctor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 295:3)
non ego haec inquit iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed comperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 133:2)
arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis comperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 138:1)
exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen vera omnia et comperta referentem audissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 256:1)
et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos ut quid ageretur, scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION