라틴어 문장 검색

Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
Quod fit non alia de causa nisi quod aere qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturigo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:3)
Eadem enim ratione et in hoc fervorem deberet motus augere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:2)
Non eadem ratio, Disarius inquit, in aquae et aeris calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:1)
Homerus, cum senes πολιοκροτάφους vocat, quaero, utrum ex parte poetico more totum caput significare velit, an ex aliqua ratione canos huic praecipue parti capitis adsignet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 1:2)
Oportuna, inquit Disarius, obiectio, sed ratio non obscura est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:1)
Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:1)
Contra qui metuunt qua ratione pallescunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 7:2)
Saepe adposita salita carne, quam laridum vocamus, ut opinor quasi large aridum, quaerere mecum ipse constitui, qua ratione carnem ad diuturnitatem usus admixtio salis servet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 2:1)
Quod cito, inquit Disarius, permovet, haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficacior in venas bibentis quanto fit liquidius faece purgata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:1)
Quae igitur ratio facit ut rivatim aquae de Ponto fluant, cum foris influentes aquas Pontus accipiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:1)
Sed constat utraque ratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:2)
Rem tractatu dignam, inquit, Hore, quaesisti, sed cuius ratio in aperto sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:2)
De hac ipsa quaestione sermo quidam ad nos ab Aegypto venerat, de quo dubitabam fabulamne an veram rationem vocarem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 8:2)
Et omnino ipsum videre qua nobis ratione constat, quia solent de hoc nonnulli nec vera nec veri similia sentire?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION