라틴어 문장 검색

Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 4:1)
Luxata igitur in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est,ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.1)
nunc superest, ut dicam, in iisdem quae manu fieri debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:4)
quia quidquid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 2:6)
Si autem altius malum est, considerari debet, nervosusne is locus sit an non sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:2)
Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:3)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 6:6)
si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 7:5)
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intelligi potest, fereque iisdem, quae in vulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 1:1)
Ergo quoties ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus humor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto, vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 3:1)
Igitur, si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque id ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 2:3)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 3:2)
In has demisso specillo, ad ultimum ejus caput incidi cutis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 10:2)
idque linum esse debet crudum, et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 10:5)
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION