라틴어 문장 검색

At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:5)
Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:1)
Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:4)
Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:1)
Sed donec cicatrix sit, uinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:7)
Vbi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:7)
Si super glandem notae reuertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:5)
Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra uero fistulam demittere in iter urinae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:3)
Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leuiorque est, ne effugiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 10:2)
Cum iam eo uenit, tum incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 11:2)
Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:3)
Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, inciso[q]ue super illa corpore qua cauum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:7)
Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:3)
Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:2)
Sed uirgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION