라틴어 문장 검색

numquam vergilius, inquit, dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 24:2)
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 25:4)
Quod fugit, occupandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:1)
Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 10:1)
Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 5:1)
Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 7:6)
Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:4)
Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 12:1)
fugio Thyestes inferos, superos fugo.
(세네카, 아가멤논 1:2)
iura pudorque et coniugii sacrata fides fugiunt aulas;
(세네카, 아가멤논 2:8)
tecum ipsa nunc evolve femineos dolos, quod ulla coniunx perfida atque impos sui amore caeco, quod novercales manus ausae, quod ardens impia virgo face, Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:
(세네카, 아가멤논 3:7)
ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
(세네카, 아가멤논 6:9)
ut aura plenos fortior tendit sinus, posuere tonsas, credita, est vento ratis {ususque transtris miles aut terras procul, quantum recedunt vela, fugientes notat, aut bella narrat:
(세네카, 아가멤논 10:11)
fugit lux alma et obscurat genas nox alta et aether abditus tenebris latet, sed ecce gemino sole praefulget dies geminumque duplices Argos attollit domus.
(세네카, 아가멤논 13:10)
arborque pomis fertilis aureis extimuit manus insueta carpi fugitque in auras leviore ramo.
(세네카, 아가멤논 15:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION