라틴어 문장 검색

gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 511:1)
alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 565:1)
enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum cum, quae Seleucus, proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 652:1)
quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta, ita recuperata, deduci Antiochum, et Romanos abstinere Asia, quae numquam eorum fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 654:1)
Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 144:1)
ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 477:1)
provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 569:1)
rex Chalcidem a Demetriade, amore captus virginis Chalcidensis, Cleoptolemi filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset, invitum se gravioris fortunae condicioni illigantem, tandem impetrata re tamquam in media pace nuptias celebrat et reliquum hiemis, oblitus quantas simul duas res suscepisset, bellum Romanum et Graeciam liberandam, omissa omnium rerum cura, in conviviis et vinum sequentibus voluptatibus ac deinde ex fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 131:1)
et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 362:1)
terra apud se pluvisse Tusculani - nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 28:3)
neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est praeda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 219:1)
Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto - spectaverant enim e moenibus Pergami non viri modo sed feminae etiam - in praesidium urbis redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 234:1)
inde, cum audisset Seleucum filium et quosdam amicorum Apameam , et ipse quarta vigilia cum coniuge ac filia petit Apameam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 504:1)
rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 615:1)
sed si vobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat quam me dicere ausim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 629:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION