라틴어 문장 검색

Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 34:1)
sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 39:1)
sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda alia minoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 47:1)
quo de genere mortis difficile dictu est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:3)
magnum opus est egetque exercitatione non parva.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:6)
Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:5)
quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:3)
studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aequum quidem obsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:5)
quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:3)
quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 43:3)
nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:10)
improbis autem poena statuenda est, nec vero minor eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint impietatis duces.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:5)
mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:3)
et iudicare difficile est sane nisi expertum, experiendum autem est in ipsa amicitia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:5)
quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION