라틴어 문장 검색

quod facere is necesse est quibus propositum est veri reperiendi causa et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:8)
ex quo exsistit et illud, multa esse probabilia, quae quamquam non perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent insignem et inlustrem, his sapientis vita regeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 12:5)
quo quidem loco convocandi omnes videntur, qui quae sit earum vera iudicent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 13:2)
tum demum mihi procax Academia videbitur, si aut consenserint omnes aut erit inventus aliquis qui quid verum sit invenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 13:3)
de quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:3)
Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit id nec habere ipsum negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod quae talia essent inbecilla essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:2)
Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:1)
mihi enim non tam facile in mentem venire solet quare verum sit aliquid quam quare falsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 57:2)
cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius considero" inquit "tanto mihi spes videtur obscurior". Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse omnem veritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 60:6)
timuit Epicurus ne, si unum visum esset falsum, nullum esset verum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 70:7)
omnes sensus veri nuntios dixit esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 70:8)
arripere enim mihi videmini quasi vestro iure rem nullo modo probabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:2)
utinam tam facile vera invenire possim quam falsa convincere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:6)
quorum si nemo verum vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit omnino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:2)
Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et imago:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION